monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 5
Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua iustitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua iustitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum iustitiam suam putet. Haec enim iustitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua iustitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Iudaeis loquens, Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit charitate, non aedificat ? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit, Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . Qui ergo volunt constituere iustitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio iuste viveres, nisi ab illo iustus factus, qui iustificat impium . Ergo, inquit, In veritate tua exaudi me, in tua iustitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide . Ecce, In tua iustitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.